| Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse con- | 1.3.34.1 |
| uenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, | |
| modice holeribus; semel <die> cibum capere, nisi si nimis uenter ad- | |
| strictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum | |
| siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis om- | 5 |
| nibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non | |
| aeque perniciosa est. At uere paulum cibo demendum, adiciendum | 35.1 |
| potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, ma- | |
| gis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tem- | |
| pore anni tutissima est. Aestate uero et potione et cibo saepius corpus | 36.1 |
| eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima | |
| sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec | |
| corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refri- | |
| gerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum | 37.1 |
| propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine | |
| ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus fri- | |
| gidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo | |
| uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma | 38.1 |
| nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic ad- | |
| sumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed con- | |
| summatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in | |
| his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit. Deni- | 39.1 |
| que aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Ne- | |
| que aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen | |
| per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est. |