| Proximum est, ut de iis dicam, qui PARTES aliquas corporis | 1.4.1.1 |
| inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter | |
| <per>fricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, | |
| ueste uelare; ad cutem tonderi. Vtileque lunam uitare, maximeque | |
| ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum * * . | 5 |
| Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, | 2.1 |
| neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, | |
| maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, num- | |
| quam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, | |
| sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum trans- | 5 |
| ire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa | |
| calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. | |
| diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id ali- | |
| quamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere. Capiti nihil | 3.1 |
| aeque prodest <atque> aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, | |
| per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. | |
| Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus re- | |
| frigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ce- | 5 |
| teras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; | |
| eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde | |
| manibus [ad os] regere<re>. Huic modicus cibus necessarius est, quem | 4.1 |
| facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam | |
| medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum | |
| dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse | |
| coeperit, sit quo confugiat. Eique ex toto neque uinum neque aqua | 5.1 |
| semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsu- | |
| mitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post | |
| cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime ta- | |
| men uomitus alienus est. | 5 |