Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus 1.5.1.1
aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gra-
uidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput
tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua
fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, 5
eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt. Cumque omni- 2.1
bus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis
praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel
quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauedines destillationesque
possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; 5
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo
frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post
cibum neque legit neque scribit.