| At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, | 5.19.11b.1 |
| quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. 𐆖 IIII; | |
| squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. 𐆖 XII; Hammo- | |
| niaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. 𐆖 | |
| XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi uitulini curati, singulorum | 5 |
| P. 𐆖 XX; aceti sesquicyath<o>, olei minus cyath<o>. <ΤΕ>ΘΕΡΑΠΕ<Υ>ΜΕΝΑ | |
| Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes mem- | |
| branulae diligenter exemptae sunt [ex alio medicamento]. |