Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae 5.19.12.1
ipsa quoque ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ nominantur; quale est quod, quia lauri
bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae
P. 𐆖 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. 𐆖 XX;
olei paulum. Quotiens aut<em> bacam aut nucem aut simile aliquid 5
posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam
esse demendam.