Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est. 5.21.7.1
  Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, qui- 22.1.1
bus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo
liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exeden-
dam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. 𐆖 I;
aeruginis P. 𐆖 II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum 5
cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur,
corpus consumunt; eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia
inlin<e>re.