Β Β Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et 5.22.2a.1
leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae
foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta,
deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic
ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet 5
spumae argenti P. 𐆖 VI; cornu bubuli combusti P. 𐆖 XII; olei mur-
tei et uini cyathos ternos. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, 2b.1
atramenti sutorii, aloes, singulorum P. 𐆖 II; aluminis scissilis, turis,
singulorum P. 𐆖 IIII; gallae P. 𐆖 VIII; aristolochiae P. 𐆖 X. Vehe-
mentius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et
aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea 5
compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes,
singulorum P. 𐆖 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. 𐆖 IIII;
gallae P. 𐆖 VIII; aristolochiae P. 𐆖 X; mellis quantum satis sit ad
ea cogenda. Vel cantharid<um P.> 𐆖 I; sulpuris P. 𐆖 I; lolii P. 𐆖 III; 2c.1
quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel
chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina di-
phryges; aut uua t<a>minia cum pice liquida. Idem uero possunt et fae-
c<i>s uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scis- 5
silis P. 𐆖 #¹¹⁰⁹ #¹¹⁰⁹; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. 𐆖 I; gallae P. 𐆖
VIII; aristolochiae P. 𐆖 X; mellis quantum satis sit.