| Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in | 5.26.1a.1 |
| quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid ex- | |
| trinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se | |
| ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut | |
| in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in | 5 |
| uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est. Ex | 1b.1 |
| his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus | |
| proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, | |
| nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. | |
| Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem | 5 |
| et ante dicam <de is,> quae in QVAMLIBET PARTEM corporis | |
| incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam | |
| a uulneribus. |