| In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia | 5.26.1c.1 |
| sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim | |
| prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, | |
| nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; | |
| deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare | 5 |
| necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, | |
| uel ignorasse uel fefellisse uideatur. Sed ut haec prudenti uiro conueni- | 1d.1 |
| unt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praesti- | |
| tisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo | |
| curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius cu- | |
| rantis neglegentia fiat. | 5 |