His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uul- 5.26.20a.1
nera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit
sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior
hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissi-
mumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uul- 5
nere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus,
<pus> ex ulcere iam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus 20b.1
quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quae-
dam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur; est pus, quod
elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit,
maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior 5
et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quo- 20c.1
que ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter
haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unc-
tum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in
magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut 5
tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut
uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque 20d.1
protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus
fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis
quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida
aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum 5
ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa,
subrubicunda aut subalbida. Hidros autem peior est multus, crassus, 20e.1
subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tole-
rabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Me-
litera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus
copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est mul- 5
tum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore
sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec,
si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo 20f.1
minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet,
si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tem-
pori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationi-
bus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius est multum, et parum 5
pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.