| Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, | 5.26.21a.1 |
| protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflam- | |
| matio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex | |
| magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis | |
| lin<a>mentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex | 5 |
| aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. Si parum sic san- | 21b.1 |
| guis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum | |
| ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subpri- | |
| mendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rusus | |
| metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflam- | 5 |
| mationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medi- | |
| camentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit | |
| utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si | |
| semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. Quod si | 21c.1 |
| illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt ad- | |
| prehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae | |
| intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coea<n>t, et nihilo minus ora | |
| praeclusa habeant. Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti | 5 |
| aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque | |
| neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, | |
| commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut | |
| illuc sanguinis cursus reuocetur. |