| Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: ad- | 5.26.22.1 |
| uersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri | |
| potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, | |
| aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid | |
| tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, | 5 |
| dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex | |
| brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum | |
| est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus | |
| laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, prae- | |
| cisus sanitatem recipit. | 10 |