| Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel ex- | 5.26.23a.1 |
| hausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari. | |
| Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei | |
| praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, | |
| si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur. In is | 5 |
| uero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli | |
| parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus | |
| uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel | |
| uenter. Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile | 23b.1 |
| adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae uero fibulae sunt | |
| (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, | |
| quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quo- | |
| que, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non | 5 |
| est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, | |
| quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relin- | |
| quatur. Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et gluti- | 23c.1 |
| nari uolnus prohibet. Ne lin<a>mentum quidem, quod subprimendi san- | |
| guinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque in- | |
| flammat. Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed | |
| etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius hae- | 5 |
| reat neque cutem abrumpat. Vtraque optima est ex acia molli non | |
| nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis | |
| rara neque nimis crebra inicienda est. Si nimis rara est, non con- | 23d.1 |
| tinet; si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus | |
| corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo | |
| maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam uim | |
| ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua | 5 |
| sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, | |
| sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto | |
| debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet. Si quod | 23e.1 |
| uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni | |
| uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere | |
| aliquis aceti uim non potest, uino utendum est. Leuis plaga iuuatur | |
| etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocum- | 5 |
| que modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non | |
| est committendum. Licetque sine peregrinis et conquisitis et com- | 23f.1 |
| positis medicamentis uulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, | |
| imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, | |
| quae cruentis uulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro | |
| est, barbarum; si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales | 5 |
| aures uel labra sunt, Poly<id>i s<ph>ragidem: Alexandrinum quoque | |
| uiride neruis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci | |
| rhaptusam uocant. Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. | 23g.1 |
| Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi | |
| neruique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Vbi satis d<i>ductum est, | |
| medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamuis | |
| parum d<i>ductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut mus- | 5 |
| culos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, | |
| praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui. Non | 23h.1 |
| alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iu- | |
| uetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; uel cata- | |
| plasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si neruosus aut | |
| musculosus, quod emolliat. | 5 |