| Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque | 5.26.24a.1 |
| lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum | |
| utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis | |
| recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transuersa con- | |
| prehendere oras debet; aut si id uulneris ratio non patitur, media pri- | 5 |
| mum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem | 24b.1 |
| deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, | |
| elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme sae- | |
| pius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema | |
| pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi | 5 |
| tamen longe est. |