| Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem re- | 5.26.24c.1 |
| quirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda | |
| extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est: in uisceribus nihil | |
| mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dum- | |
| taxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui uolnus interius ea uictus | 5 |
| ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire su- | |
| periore libro posui. |