| His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, | 5.26.25a.1 |
| si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflam- | |
| mationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; uel, | |
| si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam. Adeo | 25b.1 |
| tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, | |
| ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem | |
| scilicet <et> exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex pro- | |
| fluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi | 5 |
| sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est. |