| Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intume- | 5.26.26a.1 |
| scere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, | |
| hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla | |
| febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris qui- | |
| dem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, per- | 5 |
| manet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra | |
| tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum | |
| rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit. Vomitus | 26b.1 |
| quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, | |
| uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quo- | |
| rum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen | |
| uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed | 5 |
| neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum | |
| in superioribus partibus plaga est. |