| Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, <de>ter- | 5.26.27a.1 |
| gendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. | |
| Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die | |
| rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut palli- | |
| dus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quan- | 5 |
| documque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicun- | |
| dum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens | |
| periculum ostendit. Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et | 27b.1 |
| mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt | |
| inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glu- | |
| tinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae | |
| necessarius usus est, <ut> et materiam digerat et duritiam emolliat et | 5 |
| pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, | |
| usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque | |
| ulceri magis naturalem reddidisse uideatur. {³ }³ Post id fomentum, si lat<e> | 27c.1 |
| plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, {³maximeque si grande | |
| uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilagi- | |
| nosis, rhypodes}³: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex | |
| irino unguento oportet eoque inlita li<n>amenta disponi per plagam; | 5 |
| deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque | |
| etiam quam primo fasciae adstringendae sunt. |