| Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si prae- | 5.26.28a.1 |
| cisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id | |
| dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si | |
| retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, | |
| pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque | 5 |
| et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo | |
| maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. | |
| Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu | 28b.1 |
| permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumo- | |
| rem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur | |
| uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato | |
| curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continu- | 5 |
| erimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. | |
| Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in | 28c.1 |
| neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. | |
| Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis | |
| alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis | |
| quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambu- | 5 |
| latio conuenit femine aut crure aut pede laborante. Locus, in quo cuba- | 28d.1 |
| bit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum | |
| est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, | |
| ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte ad- | |
| hibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere. | 5 |