| Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed | 5.26.31b.2 |
| etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super | |
| inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysi- | |
| pelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius cor- | 5 |
| rupta est, idque uehementius etiam put<r>escendo intenditur ubi uulnus | |
| umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] | |
| carunculaeque corruptae: interdum etiam nerui ac membranae resol- | 31c.1 |
| uuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, | |
| eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam | |
| Graeci gangrenam appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: | |
| hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, | 5 |
| fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro | |
| in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis | |
| plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida | |
| uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior <in> inflammatione | 31d.1 |
| est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pus<t>ulosum, pus<t>ulae | |
| in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum | |
| est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. Inter haec deinde | 31e.1 |
| febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, | |
| quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus | |
| suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. | |
| Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus | 5 |
| insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur. |