| Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus | 5.26.32.1 |
| scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super | |
| eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari pro- | |
| hibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque | |
| uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus | 5 |
| exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare | |
| id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, | |
| id, quo cicatrix inducitur. |