| Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri | 5.26.33a.1 |
| superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum peri- | |
| culum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.— | |
| Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul | |
| reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Ci- | 5 |
| moliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam | |
| farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quic- | 33b.1 |
| quid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida | |
| aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, | |
| miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. 𐆖 I; cerussae, croci singulo- | |
| rum P. 𐆖 X<II S.>; eaque cum uino conterenda sunt, et id his in- | 5 |
| linendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi | |
| miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda. |