| Vbi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; | 2.1.3.1 |
| meliores pluuii quam tantum nebulosi nubiliue, optimique hieme qui | |
| omni uento uacant, aestate quibus fauonii perflant. Si genus aliud | |
| uentorum est, salubriores septentrionales quam subsolani uel austri | |
| sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere | 4.1 |
| uentus ubique a mediterraneis regionibus ueniens salubris, a mari | |
| grauis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo | |
| est, sed †prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt <et> | |
| promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, | 5 |
| adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris | |
| mutatio sit. |