| Igitur saluberrimum uer est, proxime deinde ab hoc hiemps; | 2.1.1.1 |
| periculosior quam <salub>rior aestas, autumnus longe periculosissimus. | |
| Ex tempestatibus uero optimae aequales sunt, siue frigidae siue cali- | 2.1 |
| dae; pessimae, quae maxime uariant; quo fit, ut autumnus plurimos | |
| opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque ma- | |
| tutinis simulque etiam uespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate | |
| <et> subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. | 5 |
| Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est. |