| LIBER II. | |
| Instantis autem aduersae ualetudinis SIGNA conplura sunt. In | 2.pr.1.1 |
| quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, | |
| maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in | |
| curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. | |
| Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum | 2.1 |
| timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, | |
| quae tempestatum genera, quae partes aetatis, | |
| qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod ge- | |
| nus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non | 5 |
| quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, | |
| omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et | |
| moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, | |
| ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat. |