| Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA | 1.10.1.1 |
| utatur adhuc integer, cum tamen securus esse <non> possit. Tum igi- | |
| tur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare | |
| sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra | |
| conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, | 5 |
| calorem, libidinem, multoque magis <se> continere, si qua grauitas in | |
| corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambu- | 2.1 |
| landum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque | |
| cenato uomendum est, neque mouenda aluus; atque etiam, si per se | |
| mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, | 3.1 |
| itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus | |
| quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, in- | |
| super etiam modicus, ne cruditatem moueat. Alternis diebus in uicem | |
| modo aqua modo uinum bibendum est. Quibus seruatis ex reliqua | 5 |
| uictus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum uero haec in | 4.1 |
| omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excita- | |
| rint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui | |
| tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones | |
| uenerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit | 5 |
| a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus. |