| Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis fri- | 1.9.3.1 |
| gus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Fri- | |
| gus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, | |
| auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uul- | |
| uae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, | 4.1 |
| nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuueni- | |
| bus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, | |
| ubi frigus quidem est sed cauetur. Aqua uero frigida infusa, praeter- | 5.1 |
| quam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui | |
| sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. | |
| Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si | |
| nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, prae- | 5 |
| cipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum | |
| facit, urinam mouet. Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, | 6.1 |
| stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita | |
| insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua | |
| strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudo- | |
| rem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit. | 5 |