| Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue | 1.9.1.1 |
| esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod ad- | |
| fectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. | |
| Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut | 2.1 |
| in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime | |
| laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit. |