Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post 1.8.1.1
lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior
pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus;
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui
et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum 2.1
autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea,
et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is
firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in
aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deli- 5
ciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent.
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue 3.1
propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam con-
quiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest
etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare,
tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post 5
cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde
omnes potiones aqua frigida includere. Cui uero cibus acescit, is ante 4.1
eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens
deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissi-
mum utatur.