At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nomi- 1.7.1.1
nant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut conco-
quat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo
calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus
uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit. 5