| Dera<s>so uero detritoque imponendum est emplastrum tetraphar- | 5.26.35b.1 |
| macum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia | |
| non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi | |
| casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, | |
| contenti esse poterimus eodem leni medicamento. | 5 |