| Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferra- | 5.26.35b.6 |
| mento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id | |
| ita fieri possit, medicamento euocandus est. Optume autem educit | 35c.1 |
| superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam | |
| durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut | |
| aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia | |
| aspera est: eademque offensa etiam in f<i>lice est. Sed usu cognitum | 5 |
| est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita su- | |
| perinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque | |
| medicamentum extrahendi uim habet. |