| Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatri- | 5.26.36a.1 |
| cem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, | |
| primum ex aqua frigida lin<a>mentum, dum caro alitur; deinde iam, | |
| cum continenda est, <siccum imponendum est,> donec cicatrix indu- | |
| catur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur | 5 |
| cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix | 36b.1 |
| siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri | |
| P. 𐆖 I; spumae argenti P. 𐆖 II; unguenti pondo 𐆖 IIII. Quae ex- | |
| cipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus | |
| fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus | 5 |
| mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur | |
| cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, | |
| quod in aliis partibus commodius est. At si uel excreuit cicatrix uel | 36c.1 |
| concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam | |
| sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cica- | |
| trix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem | |
| efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata | 5 |
| super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super | |
| concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum | |
| cicatrix inducatur. |