| Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela in- | 5.27.1a.1 |
| feruntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum ho- | |
| minis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium | |
| aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: ita- | |
| que si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, pro- | 5 |
| tinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogen<i>. Si id non est, | 1b.1 |
| quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea | |
| non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non | |
| pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, | |
| praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri | 5 |
| inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac | |
| salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur. |