| Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius ex- | 5.27.2a.1 |
| trahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, | |
| uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti | |
| non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae | |
| ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medica- | 5 |
| menta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio, | |
| sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanita- | |
| tem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in | 2b.1 |
| balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis | |
| sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; | |
| deinde multo mera<c>oque uino accipiunt, quod omnibus uenenis con- | |
| trarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo | 5 |
| a periculo uidetur. |