| Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor | 5.27.2c.1 |
| nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in | |
| quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in an- | |
| gusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in | |
| piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non | 5 |
| habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, | |
| interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim | |
| simul et sitis et aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne | 2d.1 |
| infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio ab- | |
| sumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus | |
| est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, | |
| ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua | 5 |
| dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam | |
| is morbus occupauit, per catapotia sumi potest. |