| Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem | 5.27.3a.1 |
| desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula | |
| anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed | |
| in omnibus eadem maxime proficiunt.—Igitur in primis super uulnus | |
| id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne tor- | 5 |
| peat; deinde uenenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. | |
| Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati | |
| iam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen uix | 3b.1 |
| incidere potest, tum quodlibet simile uas, <quod> idem possit; <si ne | |
| id quidem est,> homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat. Neque | |
| Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed | |
| audaciam usu ipso confirmatam. Nam uenenum serpentis, ut quae- | 5 |
| dam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non | |
| gustu, sed in uulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus | 3c.1 |
| eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circu- | |
| latores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in | |
| ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus | |
| exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud [ne | 5 |
| intereat] ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue | |
| parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido conlocandus est, | 3d.1 |
| sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si | |
| neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum | |
| uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum | |
| per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic | 5 |
| ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusue | |
| discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita. Emplastra | |
| quoque si qua * * supra conprehensa sunt; aptissimum- | |
| que est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est. Prae- | 3e.1 |
| sensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium | |
| est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod | |
| calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars | |
| uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia ma- | 5 |
| teriam extenuant, utilia sunt. |