| Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Vsus tamen ipse | 5.27.4.1 |
| docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere <debere>. | |
| Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus | |
| esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti pre- | |
| meretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte | 5 |
| secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis re- | |
| frigerandi uim habet, tamen <habet etiam> dissupandi; quo fit, ut | |
| terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem | |
| quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem. |