| In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa | 5.27.5a.1 |
| satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum | |
| est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo con- | |
| tritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito | |
| uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; | 5 |
| tum carbonem eius super uolnus deligant. Bibere autem oportet herbae | 5b.1 |
| solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino. | |
| Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte im- | |
| ponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scor- | |
| pione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt. | 5 |