| Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi | 5.27.13a.1 |
| uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii | |
| aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum | |
| quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quo- | |
| que curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque | 5 |
| primo et pusulas prohibeant et summam pel<l>iculam exasperent; deinde | |
| ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum | |
| melle farina uel myrra cum uino <uel> creta Cimolia cum turis cortice | |
| contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. | |
| Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel | 13b.1 |
| plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum cu- | |
| ratio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: | |
| ubi ea declinauit, farina<m> cum ruta uel porro uel marrubio, donec cru- | |
| stae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, | 5 |
| donec ulcus purum sit; nouissime siccum lin<a>mentum. |