| Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum | 5.28.1a.1 |
| est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus | |
| non aliud carbunculo peius est. Eius ha<e> notae sunt: rubor est, super- | |
| que eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sub- | |
| liuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: | 5 |
| ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque | |
| quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari | |
| cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, non- | 1b.1 |
| nunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium sub- | |
| teractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum | |
| tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circum- | |
| que exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit, | 5 |
| subito spiritum saepe elidit.—Nihil melius est quam protinus adu- | |
| rere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; | |
| finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum | 1c.1 |
| deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub | |
| medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne d<i>ducta, quae | |
| trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari | |
| potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succur- | 5 |
| rere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia. Vis pro ma- | 1d.1 |
| gnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum <im>positum | |
| est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; cer- | |
| taque esse fiducia potest f<o>re, ut undique uitiosa caro exc<i>dat, qua | |
| [huiusce rei medicamen] exest. Si [id non fit] medicamentum malo | 5 |
| uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu | |
| abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. | |
| Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit. |