| Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia cu- | 5.28.2a.1 |
| rantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, | |
| circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: †et in ulcere | |
| autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqu<a> quasi puncta sen- | |
| tiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. | 5 |
| Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, | |
| nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis | |
| dolorem adfert, in aliis <sens>um non habet. Et non<n>unquam sine ulcere | 2b.1 |
| durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem | |
| omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, in- | |
| terdum simile is est, quae uocant Graeci condyl<o>mata aspr<itu>dine qua- | |
| dam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. | 5 |
| Neque tuto fer<i>tur: nam protinus aut resolutio neruorum aut disten- | |
| tio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: | |
| quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur | |
| et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum | 2c.1 |
| id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, | |
| quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi | |
| cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis | |
| adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, | 5 |
| quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla | |
| unquam medicina prof<e>cit, sed adusta protinus concitata sunt et in- | |
| creuerunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, | 2d.1 |
| tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique | |
| nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo | |
| tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ul- | |
| timam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem ca- | 5 |
| coethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, | |
| nemo scire * potest sed tempore et experimento.—Ergo ubi primum | 2e.1 |
| id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si le- | |
| uatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad | |
| scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam | |
| carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. | 5 |
| Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam | |
| aut rypodes emplastrum satis est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa | 2f.1 |
| iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber | |
| ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium super- | |
| creuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, | |
| eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si mi- | 5 |
| nus, eodem cerato contenti esse debebimus. |