| Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΙΩΜΑ Graeci uocant. Id et per se | 5.28.3a.1 |
| nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est | |
| uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muc<c>i<s> similis umor. Ip- | |
| sum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tan- | |
| tum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris | 5 |
| oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque | 3b.1 |
| malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod | |
| phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque | |
| usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque | |
| multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo | 5 |
| ulceris inflammatio. Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in seni- | |
| bus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.—Curatio utriusque | |
| eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a uictus | 3c.1 |
| ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo | |
| abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; | |
| dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus | |
| acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua con- | 5 |
| tentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque | |
| tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔ<Α>ΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma | |
| adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius | |
| est. Super ulcus uero inspergenda arida al<oe> * oenanthe est, et, si | 3d.1 |
| parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, | |
| contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si uali- | |
| dioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum | |
| est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso | 5 |
| specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt uel lin<a>menta | 3e.1 |
| uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo conte- | |
| genda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua | |
| tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. | |
| Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, | 5 |
| si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro | |
| corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet | |
| ex prioribus potest. |