| Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius | 5.28.4a.1 |
| duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore | |
| atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla | |
| †alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus | |
| et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam sanescente | 5 |
| eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi | |
| ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem | |
| et pus uideri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminen- | |
| tibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae | 4b.1 |
| cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter | |
| tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, | |
| quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, | |
| quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex | 5 |
| rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temp- | |
| tantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.—Omnis | 4c.1 |
| autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, | |
| sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno | |
| die febris, quae umorem noxium absumat. <P>us quo crassius et albi- | |
| dius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os uulnerum * | 5 |
| laedi, qu<o> plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus <est, ex>- | |
| traha<tur>. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui | |
| ductione opus est. In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis | 4d.1 |
| [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque | |
| sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque | |
| apro omnis fere uenatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et | |
| ambulatio et uinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere | 5 |
| potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si | |
| mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda | |
| sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum impo- | |
| nenda ea, quae putrem carnem exedunt. Vbi inflammatio sublata ulcus- | 4e.1 |
| que purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem | |
| genere possunt proficere mala Coton<e>a in uino cocta atque contrita, | |
| potest emplastrum uel H<e>rae uel tetr<a>pharmacum, cui quinta pars | |
| turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta; ac, si | 5 |
| celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod | |
| in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia me- | |
| dicamenta proficient. |