| Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et | 5.28.5.1 |
| habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. | |
| Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflam- | |
| matio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum | |
| affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, | 5 |
| deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur. Fit maxime in pedibus | |
| et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens | |
| et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, | |
| plumbi eloti combusti, singulorum P. 𐆖 IIII; ca<d>miae, cerae, <singu- | |
| lorum> P. 𐆖 VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis | 10 |
| molliendam. |