| Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et | 5.28.6a.1 |
| praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus. | |
| Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, | |
| deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: nonnun- | |
| quam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uide- | 5 |
| tur.—In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, | |
| aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus. Si n<on>dum | 6b.1 |
| adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, ad- | |
| mouendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa por- | |
| tione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum | |
| deinde contrit<um>. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius | 5 |
| lenia medicamenta proficiunt. |