| Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex | 5.28.7a.1 |
| pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare | |
| medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile mature- | |
| scunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum | |
| iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; | 5 |
| quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur | |
| maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus: in mam- | |
| mis quoque feminarum se reperisse [chirurgicus] Meges auctor est. | |
| —Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, | 7b.1 |
| donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel | |
| educant uel dissipent, quorum supra mentio | |
| facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crusta- | |
| que eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque | 5 |
| autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum | |
| est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorun- | |
| dam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si | |
| [eum] anguem edit, liberari. |