| Furunculus uero est tuberculum acutum cum infla<mma>tione | 5.28.8.1 |
| et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et | |
| exit <pus>, apparet pars carnis in <p>us uersa, pars corrupta subalbida, | |
| subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nul- | |
| lum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim | 5 |
| per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae | |
| maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed | |
| alia quoque <quae> supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, | |
| imponi debe<t> primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, | |
| si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id qui- | 10 |
| dem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio | |
| necessaria est. |