| Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed ro- | 5.28.9.1 |
| tundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimi<dii> | |
| magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius | |
| patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Vbi | |
| diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, | 5 |
| non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in | |
| pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius ori- | |
| <tur> et difficilius curatur. Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem. | |
| Quibus uero medicamentis discuteretur, supra proposi- | |
| tum est. | 10 |