| Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale | 5.28.11a.1 |
| nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit | |
| aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui | |
| uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius | |
| aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari pro- | 5 |
| posui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, | |
| magisque †innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit: inter- | |
| dum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi | |
| altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae | |
| punctiones. Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis | 11b.1 |
| non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente | |
| nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis | |
| est, auertendus is materiae <a>ditus est per cataplasmata, quae simul et | |
| reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo | 5 |
| ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ue- | |
| niendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, | |
| aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cu- | |
| cumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso | |
| decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, gal- | 11c.1 |
| banum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus | |
| quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata | |
| idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per | |
| haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius | 5 |
| fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur. | |
| Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina | |
| proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque om- | |
| nium curatio, tantum modo distat. |